Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/607

From GATE
This page has not been proofread


divisiosum duc rectas ex centro A, nota que puncta, in quibus intersecatur recta O N.
VII. Arcum Quadrantis sinistri D B A divide in 90 gradus sic. Primo, quamlibet trium partium D F, F H, H B, divide in tres partes. Secundo, quamlibet harum trium partium divide in quinque. Tertio quamlibet harum quinque divide in duas. Deinde ad singula divisionum puncta ex centra A duc lineas rectas; quae omnes intersecabunt lineam O M, productum versus M. Demum numeros graduum, eorumque complementorum adscribe ut vides, incipiendo a D versus B, iterum a B versus D. Haec est fabric Semicirculi. Nunc, antequam ad Regulae fabricam accedeam, unam aut alteram prius Annotatiunculam circa Semicirculum subjungam.

Annotatio I.


Diximus Cap.4.praecedenti, 12 esse Circulos horarios horarum Astronomicarum, sive a Meridie et Media nocte, et omnes transire per centrum Universali, ac dividere Aequatorem in 24 aequales partes, nimirum Semiaequatorem superum, qui supra Horizontalem eminet, in 12; et inferam, qui infra Horizontem latet, in totidem. Diximus praetereamm gradibus nimirum 15 in Aequatore numeratiis; et horum unum esse Meridianum circulum cujusque loci, ad quem cum pervenit Sol motu suo diurno, est meridies in supero, et media nox in infero Hemisphaerio.
Haec omnia exhibentur in Semicirculo, vel potius in Quarante dextero A D C. Cogita enim punctum A esse centrum Universali, et consequentur Aequatoris; rectam A C semidiametrum Horizontalis per idem Universali centrum transeuntis; Quadrantem A D C quartam Aequatoris partem, supra Horizontem erecti, sive ad angulos rectos, sive ad obliquos, perinde est; rectas A L, A G, A K, A E, A I, A D, semidiametros sex circulorum horariorum, vel, si mavis, sectiones communes eorundem cum Aequatore. Inter has sex recta A D repraesentat circulum horae 12mae, seu Meridianuml recta A I, distans 15 gradibus ab A D, circulum horae 11mae, nempe horae unius ante meridiem; rectam A E, similiter 15 gradibus a priori distantem,