Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/605

From GATE
This page has not been proofread


facile, ac forte facilius et universalius peripsum Quadrantem sit; eum sequenti Capite, una cum ipsa Regula accurate describere, et posthaec usum utriusque amplissimum in Horographia exponere placet; intellecta enim Quadrantis fabric et usu, longe facilius intelligetur, et jucundius usurpabitur Regula ex Quarante desumpta.
Sed quia, si in uno circulo Quarante tot lineae ducantur, quot ad ejus fabricam et usum requiruntur, magna inter illas oritus cofusio; praestat, duos ejusdem omnino magnitudinis construere Quarantes, et in uno aliquas, reliquas in altero exhibere lineas. Hoc autem commodissime fiet, si Semicirculus construatur, et in duos dividatur Quarantes, ut sequitur.

CAPUT V.

De Semicirculi Horographici, et Regulae Sciathericae

fabrica.


A Semicirculi fabrica incipio. Huic subicio Regulae fabricam, quoniam haec ex illo desumptur. Sit igitur

PROPOSITO I.
Semicirculum Horographicum delineare.


I. In tabella plana ac bene polita, ex cupro, orichalco, ligno, aliave materia solida, aut etiam ex charta crassa ac rigida,