Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/599

From GATE
This page has not been proofread


ut omnes, etiam Conpernicani concedunt, sed etiam revera, uti communior, Antiquiorum saltem supponit sententia, tametsi rationes, quae intellectum convincant, vis ab ullo adducantur.

II.


Idem Terraqueus Globus est instar puncti non solum ad totum Universum, sed etiam ad Solis sphaeram comparatus, ad illam dico coelestis expansi fluidi regionem,in qua Sol tam apogaeus quam perigaeus concursum suum annuum exercet. Quam Slois regionem tam vastam struunt Copernicani, ut totum complexum ex Terra, Aqua, Aere, et putato Igne, usque ad Lunae concavum, coelo Solis comparatum, punctum exiguum pronintient. De solo Terraqueo globo si fermo sit, demonstrari id solet variis rationibus. Unam aut alteram dedimus loco citato Cursus Mathematici.

III.


Superficies Terraquei globi non distat sensibiliter a centro Terrae et Universali(quod ex prima Hypothesi unum et idem est) si comparetur semidiameter dicti Terraquei globi ad semidiametrum non solum Universi, sed etiam Sphaerae Solis. Et enim ut retulimus Lib.8. Curs.Math. Cap.II.distantia Solis maxima a centro Terrae est, secundum Copernicum, semidiametrorum Terrae 1179, secundum Tychonem Brahe 1182, secundum P. Johannem Baptismam Ricciolum 7580; fixarum vero stellarum, seu supremae stellati coeli superficiei maxima distanti, secundum varios Auctores varia est, ut ibidem diximus, at secundum Ricciolum semidiametrorum Terrae 210000, secundum Copernicanos quosdam 34077067, secundum ipsum Copernicum indefinita. Quam ergo proportionem habet 1 ad 34077067; aut semidiametrum Universali; et quam habet 1 ad 7580, eandem habet idem Terrae semidiameter ad semidiametrum Sphaerae Solis, Merito ergo consetur, superficiem