Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/592

From GATE
This page has not been proofread


§.V.
Horologium Orientale, et Occidentale, Polare, et Aequinoctiale, consicere ope Regualae Schithericae.

Hujusmodi Horologia sunt prosus eadem, ut proinde nil aliud faciendum sit, nisi ut Orientali horae ante Meridiem, Occidentali horae post Meridiem abscribendae sint, prout Regulua Sciatherica docet.
Styli horum horologium erigentur in puncto E Aequinoctialis, sive horae sextae; altitudo vero stylorum habebit pro mensura Regulae latitudinem, seu intervallum dictum punctum E, et punctum horae et 3 vel 9 in linea Aequinoctiali.
Polare horologium sit supra planum polare, et idem est cum Orientali ac Occidentali horologio, nisi quod differat tum situ, tum hori, a prioribus. Situs est parallelus ad circulum Polarem, prout infra suo loco explicabitur. Horae eaedem cum Astronomicis. Stylus erit rectus in puncto horae duodecimae sive E; longitudine tanta, quanta est latitudo Regulae, seu distantia inter punctum E, horae 3 vel 9.
Nota, horologia Orientalia et Occidentalia hoc pacto constituenda esse, ut linea Aequinoctialis cum linea Horizontali habeat angulum elevationis Aequinoctialis, v.gr. Viennae 42 graduum; quod est complementum elevationis poli 48 graduum.
Aequinoctiale habebis, si ex P. latitudine Regulae circulum descripseris, qui in 24 partes divisus dabit Horologium Aequinoctiale duplex, Sole in Austro et Borea constituto. Parallelum situm ad Aequinoctialem habet.

§.VI.

Alius modus describendi Horologia Horizontalia et Verticalia.

HORIZONTALIS DESCRIPTIO.


Accipe ex Loculamento quinto septem Tabellas, puniceo colore imbutas, et ex iis quaere Tabellam 48 graduum, elevationi