Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/543

From GATE
This page has not been proofread


unitate, subtracta, est 2306. Haec summa si dividatur per 7; restant 3. Ergo dies 15 Augusti anni 1665 fuit Feria tertia, seu dies Martis.
Ratio Regulae. Ad intelligendam rationem Regulae, recolendum est, quod diximus in praecedentibus, annum videlicet communem continere septimanas 52, et diem 1; annum bissextilem septimanas 52, et dies 2; et litteram principio anni, et consequenter primo diei primae totius anni septimanae praefixam, esse A, veluti Feriae primi diei anni indicem. Ex his sequitur, post singulos annos communes elapsos, ad indicem Feriae primi diei anni accedere unitatem, ita ut, quando primus dies in aliquo anno fuerit Feria prima, seu Dies Solis, anno proxime sequenti primus dies in denominatione Feriae crescat unitate, sitque Feria secunda; post singulos vero annos bissextiles elapsos, denominationem primi diei anni crescere binario, ita ut, quando primus dies in anno bissextilem praecedente fuerit Feria prima, in anno bissextili sit Feria tertia. Ratio est, quia, ut dixi, si ex anno communi dierum 365 abjiciantur omnes septenarii, remaneat 1; si vero ex anno bissextili dierum 366 abjiciantur omnes septenarii, remaneat 1; si vero ex anno bissextili dierum 366 abjiciantur septenarii omnes, remaneant 2. Si ergo hae omnes unitates additiae colligantur in unam summam (quod fit, dum anni Christi communes et bissextiles elapsi omnes accipiuntur) et addantur numero Feriae primi diei primi anni Christi, qui est unitas, et a tota summa rejiciantur 7, quoties fieri potest; habetur index Feriae primi diei anni propositi. Si autem, antequam ex summa praedicta abjiciantur septenarii omnes, addantur etiam dies anni currentis, qui post primum diem anni usque ad diem propositum numerantur (qui sunt ipsi dies collecti minus primo die anni) et postea rejiciantur omnia 7; necessario manet index Feriae pro die proposito. Hinc patet, cur Regula praecipiat abjici ex summa annorum communium et bissextorum Christi elapsorum, atque ex numero dierum anni currentis usque ad diem propositum, prius unitatem, deinde omnes septenarios. Unitatem enim abjici jubet, quia primus dies anni currentis jam numeratus fuit, dum collecti fuere anni, Septenarios cur abjici jubeat, per se patet.