Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/54

From GATE
This page has been proofread


Qui sub humano Corpore Mentem Angeli texit.

In mundo natus, oriundus e coelo,
In hoc civis, in illo ut hospes fuit:
UnDe In InnoCentiae fLore prIMo raptUs,
Dum IN UNO OMNIA perdidit,
IN UNO OMNIA invenit.
Ne mundos vitiaret Mores,
Vitavit in mundo Mors,
Angelorum Aemulus,
Quanquam Innocentiae sponsus, etiamnum caelebs,
Et Virtutum parens adhuc sine prole decessit,
Aethereae naturae in sublime contendit,
Altior mundo factus, ut eum despiceret,
Quem annis XV pede calcaverat.
Evanuit ex Orbe verius, quam obiit,
Ut vel sic Angelum se fuisse ostenderet.
Ex eo quid, quaeso, Terrae superest,
Nisi evanidae vitae Symbolum,
Huius Tabulae Lux & Umbra.
Quam in sui nostrique memoriam obiens reliquit?
Disce Lector,
Quam bella bulla sit mundi gloria,
Quae, ut lux, momento paret,
Ut Umbra, momento perit.


Composuit eiusdem Serenissime
Principis, dum viveret, indignus
Praeceptor

GODEFRIDUS ALOYSIUS KINNER
DE LÖWENTHURN.