87, et durat usque ad annum 84; incipitque denuo ab anno 85 usque ad 112; et ab anno 113 usque ad annum 141, et sic in perpetuum, semper finita Tabula redeundo ad initium, donec perveniatur ad annum propositum, cujus litteram Dominicalem quaeris.
Quoniam vero permolestum est, toties Tabulam percurrere, donec veniatur ad annum propositum; subjeci Tabulae nonnulas annorum Radices, a quibus novus ejus usus incipit. Quae quidem Radices, si ordine non interruptae se mutuo sequantur (uti sunt primae sex) formantur a se invicem. Si enim proxime praecedenti addas 28, dabit summa novam Radicem. Hac itaque ratione possunt extendi in infinitum. Ab iisdem Radicibus formari possunt aliae annorum antecedentium usque ad annum Christi primum, si nimirum a quavis data auferantur 28; summa enim dabit Radicem proxime praecedentem.
Itaque inventurus Litteram Dominicalem quovis anno proposito, quaere annum inter Radices. Si inveniatur, erit littera B, nempe prima Tabulae, illius anni littera Dominicalis. Si non invenitur annus propositus inter Radices, accipe proxime minorem Radicem, in annis propositis contentam, illamque tribue dictae litterae B, sequentem annum litterae A, tertium litterae G, et sic deinceps, donec pervenias ad annum datum. Littera, in quam cadit annus datus, est littera Dominicalis illius anni.
EXEMPLUM. Vis scire litteram Dominicalem anni 1666. Qui annus quia non continetur inter Radices, accipe proxime minorem inter illas contentum, nempe 1653. Cum hoc anno ingredere Tabulam, et attribue ipsi primam ejus litteram B, anno vero 1654 tribue litteram A, anno 1655 litteram G, 1656 litteras F E, anno 1657 litteram D, anno 1658 litteram C, anno 1659 litteram B, et sic ulterius progredere, donec pervenias cum anno 1666 ad litteram G, scriptam supra numerum 14 in Tabula. Itaque littera G erit Dominicalis anni 1666.
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/524
From GATE
This page has not been proofread