Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/513

From GATE
This page has not been proofread


In Cyclo litterarum Dominicalium 28 annorum, si semel quarto anno, ubi binae copulantur litterae, una tantum ponatur, et deinde ordo consuetus continuetur; post duodecim annos exactos eadem, quae initio fuit posita in simili ad bissextum dispositione, redit littera, ut apparet ex apposita Tabella, quae incipit a G, et ab anno primo post bissextum, quartoque anno, qui juxta antiquum Cyclum bissextus esse deberet, unam tantum litteram habet, in reliquis deinde consuetum ordinem servat; et post 12 annos eandem litteram G immediate post bissextum, ut initio posita est, habet. Si ergo ex quolibet annorum numero, qui semel hac interruptione turbatus est, illi duodecim anni subtrahantur; reliquae litterae omnes eundem tenebunt ordinem, quem eis consuetus 28 annorum Cyclus tribuit. Cum igitur in prima centuria quadringentorum annorum, in quo semel fit interruptio, praeter tres Cyclos integros 28 annorum, comprehendantur adhuc anni 16; si ex eis auferantur dicti anni 12, remanent anni 4, pro novo Cyclo 28 annorum inchoando; et sic in secunda centuria, in qua secunda fit interruptio, ablatis tribus Cyclis integris, et annis 12, supersunt anni 8; et in tertia centuria, in qua fit tertia interruptio, ablatis iterum tribus Cyclis, et annis 12, restant 12 anni. Hi 12 anni conjuncti cum 100 annis quartae centuriae, quae abjectione litterae Dominicalis non interrumpitur, componunt exacte Cyclos antiquos quatuor, ut consideranti patet. Ergo cum in 400 annis, abjectis ter 12 annis, qua abjectione idem semper Cycli initium restituitur, contineantur praecise Cycli integri tredecim; sequitur, post 400 annos semper redire idem Cycli initium, eundemque litterarum ordinem.
Quoniam igitur in annis Christi datis, tot centuriae continentur, in quibus ordo praedictus litterarum interrumpitur, quot sunt dies exemptiles in iisdem annis, et ex qualibet tali centuria abjici debent 12 anni; recte jubet Regula anjici duodecuplum dierum exemptibilium. Caeterea constant per se.