Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/483

From GATE
This page has not been proofread


REGULA III.
Aureum numerum quovis anno Christi invenire.

Quid sit Cyclus Lunae, seu Decennovennalis, qui et Aurei numeri Cyclus dicitur; quid Aureus numerus, quis ejus in Calendario veteri usus, diximus Cap. 9. In Calendario novo alium usum non habet, nisi ad inveniendam Epactam currentem; tametsi haec quoque sine illo inveniri queat. Itaque regula servit pro utroque Calendario.

Modus primus, Per Arithmeticam.

ANnis Christi propositis adde 1, et summam divide per 19; residuum est Aureus numerus quaesitus pro anno illo currente: si nihil remanet, Aureus numerus est 19. Quotus ostendit numerum Cyclorum integrorum Aurei numeri, ab anno aram Christi proxime praecedente usque ad propositum annum elapsorum.
EXEMPLUM. Sit propositus annus Christi 1666, et velis scire Aureum numerum illo anno currentem. Adde 1, ut fiant 1667: hanc summam divide per 19, proveniunt 87, et remanent 14. Est ergo Aureus numerus anno Christi 1666 currens 14; et a Nativitate Christi usque ad dictum annum elapsi sunt 87 Cycli Lunares integri.
Ratio Regulae. Annis Christi datis additur unitas, quia anno Nativitatem Christi immediate praecedente Aureus numerus erat 1, et ipso anno Nativitatis erat 2. Diviso sit per 19, ut abjiciantur omnes integri Cycli Lunares elapsi.

Annotatio.

Possunt etiam soli anni Christianae aerae propositi dividi per 19, sine additione unitatis. Sed tunc ad Residuum inventum addatur unitas. Hoc autem casu numquam remanebunt 19 post divisionem, sed ad summum 18; quibus si addatur unitas, cum fiant 19, signum