Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/473

From GATE
This page has not been proofread


Annotationes pro §. secundo.

I. Diximus initio hujus Capitis duodecimi, quoniam Lunae in annis 312½ uno fere die, et in annis 2500 octo fere diebus anticipat sedes suas in Calendario adsignatas, ita ut Novilunia citius uno aut octo diebus contingat, quam ante illa tempora contingebant; statutum a gregorio XIII. Pontifice, ut septenis vicibus trecentesimo quolibet anno Epactae, quae Novilunia indicant in Calendario, aequarentur, hoc est, uno die augerentur, assumendo priorum loco alias ex triginta Epactarum lineis in Tabula expansa descriptis, octava vero vice aequarentur anno quadrigentesimo, ut nimitum ratio haberetur annorum illorum 12½ annis trecentis adhaerentium, qui negliguntur, dum singulis trecentis annis aequatio instituitur, cum tardius instituti deberet, videlicet post 312½ annos. Itaque in annis 2500 aequatur Luna octonis vicibus, septem nimirum vicibus in anno quolibet trecentesimo, octava vice in anno quadrigentesimo. Videndum nunc, num recte aequatio praedicto modo instituatur, et in Tabula aequationis consignetur. Ita ergo discurso.
In Tabula aequationis placuit ejus Auctori Aloysio Lilio describere solum annos centesimos, tanquam celebriores, et notiores. Ea de causa ita disposuit in illa aequationem Lunae, ac si spatio trecentorum annorum anteverteret sedes suas uno die, cum tamen re ipsa illas uno die antevertat spatio annorum 312½, ac proinde aequatio ejus postulet totidem annos. Itaque praevenit Auctor Tabulae veram aequationem annis 12½. Ut tamen horum quoque annorum trecentesimo quolibet anno omissorum rationem habeat, exspectat spatio 2500 annorum, ideo septenis vicibus trecentesimo quolibet anno instituit aequationem, octava vero vice non trecentesimo, sed quadrigentesimo anno post proxime antecedentem aequationem, propterea quod Luna tunc non trecentesimo anno, sed quadrigentesimo unum diem anticipat in Calendario. Haec obiter hic indicasse sufficiat, rem fusius deducit P. Clavius in Calendario cap. II.