Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/425

From GATE
This page has not been proofread


Dies Artificialis est mora Solis supra Horizontem, seu est spetium temporis, quo Sol supra Horizontem moratur. Ex quo patet, quid sit Nox Artificialis, nimirum mora Solis infra Horizontem.
Dies Naturalis est una integra revolutio diurna seu quotidiana Solis circa Terram. Itaque dies naturalis constat artificiali die ac nocte integra. Hac de causa illud spatium temporis, quod nos diem naturalem dicimus, Graeci appellant (greco) aut (greco), quasi dicas Nocti-diem, seu Die-noctem.
Alii definiunt Diem Naturalem, integram revolutionem Aequatoris, cum tanto insuper additamento, quantum motui Solis proprio in Ecliptica interim retrocedenti respondet, uti explicavimus in Cursu Mathematico lib.7 part.3 cap.10. Quae additamenta cum quotidie inaequalia sint, ob causas ibidem dictas, sequitur, dies naturales omnes esse inter se inaequales: quos tamen Astronomi aequales reddunt, additamenta praedicta reddendo aequalia, et integris Aequatoris revolutionibus addendo. Itaque
Dies naturales duplices sunt, Veri seu inaequales, et Medii seu aequales. Veri seu inaequales, qui etiam apparentes dicuntur, quoniam tales observatoribus apparent, sunt, quibus praeter integram revolutionem Aequatoris accedunt additamenta vera, atque in ipso coelo apparentia, id est, inaequalia. Medii seu aequales sunt, quibus ultra Aequatoris integram revolutionem adduntur additamenta media seu aequalia, ab Astronomis docendi causa assumpta. Veri seu inaequales dies naturales sunt in usu quotidiano apud omnes populos; qui tamen vulgo putantur aequales, tum quia inaequalitas eorum est valde insensibilis, tum quia singuli dividuntur in 24 partes ad sensum aequales, ope horologii rotati, quod qui dirigunt, ita diebus singulis protrahunt aut retrahunt, ut hora duodecima aut 24ta horologii rotati congruat horae duodecimae aut 24tae horologi solaris, sive dies ab ortu, sive ab occasu seu a meridie incipiat. Medii seu aequales dies naturales Astronomis in usu sunt, quid ad eos tabulas motuum coelestium construunt, eosque ideo configunt atque constituunt, ut verorum inaequalitatem reducant ad aequalitatem.