Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/403

From GATE
This page has not been proofread



CAPUT XIV.


Munimentum quodcunqie orthografice ex praecedenti Tabula describere.


Orthographice delineare munimenta. Vide Iconismi XXVIII. Fig. I

SIt describendum Munimentum quotcunque laterum, verbi gratia Hexagonum; sic operare.

I. Fac scalam A B centum et amplius pedum ( id est, partium,quae pedibus aequivaleant) cujus pars A C subdividatur in decem aequales particulas. Debet autem Scala proportionari magnitudini chartae, in qua describenda est Munimenti Orthographia; quod fiet, si scalae longitudo sit 1/3 latitudinis chartae.
II. Duc lineam rectam A h, quae dicatur horizontalis; et quaere in Tabula praecedente columnam Orthographiae Hexagoni, illam nimirum columnam, cui in vertice adscriptus est numerus VI. Juxta hanc columnam si procedas, habebis intentum. Sic autem procedes.
Primo. Pro latitudine inferiori valli accipe circino ex scala N B pedes (id est,particulas) 66, eosque transfer in lineam horizontalem A h, ab A usque in B.Secundo.Pro acclivitate interiori A G accipe ex eadem scala 15 pedes, pro acclivitate vero exteriori H B 7 1/2 pedes; eosque transfer in eandem horizontalem ab A in G, et a B in H. Tertio. Ex G et H erige normaliter 15 pedes G F, H C, sumptos ex scala, pro altitudine valli, et junge rectas A F, F C, C B; eritque vallum descriptum. Quarto.