Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/342

From GATE
This page has not been proofread


factam iuxta regulas infra ponendas, appositis variis litteris, quibus anguli ac lineae more Mathematicorum exprimuntur; sic enim melius, facilius, clarius, ac brevius explicare potero quod proposui, quam multis verborum amagibus. Quae aurem de pentagono Munimento regulari hic dicuntur, intelligi etiam et accommodari debent cuivis alteri, sive regulari, sive irregulari, quantum huius irregularitas permittit. Singulos terminos exprimam vocabulis Latinis, Italicis, Gallicis, et Germanicis: Belgica vocabula et Hispanica omitto, quia illa eadem fere sunt cum Germanicis, baec cum Italicis.
I
Lineae seu Latera Munitionum, eorumque appellationes.
O N M Y X, Polygonum internum quinque laterum, et angolorum aequalium, seu Pentagonum regulare, ac proinde circulo circumscriptibile. Vocatur internum, ad differentiam alterius externi, quod sequitur; Italice Poligono interiore; Gallice Polygone interieur; Germanice innere Seiten dess Bielects oder der Feitung.
H G Y B A, Polygonum externum quinque laterum et angulorum aequalium, ac proinde fimiliter regulare, ac circulo circumscriptibile. Vocatur externum, ad differentiam prioris, quod includit; Italice Poligono esteriore; Gallice Polygone exterieur; Germanice aussere Seiten dess Bielects oder Festung.
O N, N M, M Y, Y X, X O, Latus polygoni interni, seu latus Monumenti; Italice Lato del poligono interiore; Gallice Coste du polygone interieur; Germanice die Seite Festung von einem Winctel sum andern vel, die Distans oder Weite der Rehl Uuncten.
H G, G Y, Y B, B A, A H, Latus polygoni externi, seu distantia propugnaculorum; Italice Lato del poligono esteriore;; Gallice Coste du polygone exterieur; Germanice die Weite der Bollwerct Uuncten.
K, Centrum polygoni utriusque, tam interni, quam externi; Italice Centro del poligono; Gallice Centre du polygone; Germanice Mittelpunct der Festung.
K O, K N, K M, K Y, K X, Semidiameter polygoni interioris, seu Monumenti; Italice Semidiametro del poligono interno; Gallice