Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/331

From GATE
This page has not been proofread


et laterum magnitudo atque, proportio, quam Auctor proponit, desumptam ex Adriano Metio in Geometria Practica Parte 4, proponam tamen, ut ab ipso proponitur. In instructione vero uberiore alias recentiores ac nunc usitatas dabo earundem partium simmetrias.
Quae autem dabo, non meo excogitata sunt ingenio, sed collectae ex optimis Auctoribus, recentioribus praesertim, qui muniendi regulas e Metheos fontibus haustas, a fagacissimis Belliducibus approbatas, ab experientia denique diuturna stabilitas scriptis libris consignarunt.
Auctorum plurimorum elenchum recensui in Proemio ad Librum 22. Cursus Mathematici; quibus adde Simonem Stevinum, Notnagelium, Henricum Rufum, Gerhardum Melderum, et alios<br /> PARS PRIMA Explicatio Loculamenti tertii

Fortificatorii
CAPUT I
Tabellae Loculamenti tertii pro operationibus Fortificatoriis summatim proponuntur
In Loculamento tertio Organi Mathematici continentur duae Tabellarum classes, quarum quaelibet septem complectitur Tabellas.
Priores septem rubro colore sunt tinctae, posteriores albo.
Quae rubro colore tinctae sunt, utramque faciem, anticam dico et posticam, numeris signatam gerunt; quae verò albo colore, unicam tantum faciem inscriptam habent.
Priorum Tabellarum facies prior seu antica continet praecipuorum angulorum magnitudines, qui in septem Polygonis munitis, à Polygono videlicet IV, laterum et angulorum usque; ad Polygonum X. laterum et angulorum, reperiuntur prout in apposito Iconismo XXII. apparet.
Facies posterior seu postica carundem