Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/311

From GATE
This page has not been proofread


CAPUT VIII.


De variis at facillimis mensurandi modis per umbram, tam cum Arithmetico calculo, quam sine illo.


PRaeter hactenus dictas per umbram realem mensurandi praxes, aliae multae occurrunt, partim similes preacedentibus, partim dissimiles, idque tam sine Arithmetico calculo quam cum illo. Nonnullas proponam, tamesti alibi quoque ex parte propositas, quoniam et faciles sunt, et jucundae.

PROPOSITIO I.


Fossae aut fluvii non adeo magni latitudinem metiri per umbram,sine Arithmetica.


Vide Iconismi XVIII Fig. I. Metiri latitudines per umbram, sine Arithmetica

SIt mensuranda latitudo fossae A B, sic operare. Primo. Dum Sol aut Luna lucet, e regione A stans in B prope alterum extremum fossae, eleva ac deprime prticam G C tamdiu, situ semper perpendiculari servato, donec extremum umbrae G A cadat praecise in A. Secundo. Servato eodem situ, et eadem altitudine perticae, recede in F, et nota punctum D,ad quod terminatur extremum umbrae G D. Spatium ED est aequale spatio BA.Ratio est, quia triangula A B C, et D E F, aequiangula sunt, ut patet, cum anguli ad B et E sint ex suppositione recti, et anguli ad C et F ex operatione aequales, uti et anguli ad A et d, per 32. primi. Ergo ut C B ad FE, ita BA ad E D: sed CB latus est aequale lateri FE; ergo et BA latus aequale est lateri ED.

Annotatio.


Quod si umbra perticae erectae in una ripa non cadat in alteram ripam per lineam brevissimam, qualis in casu posito est linea BA, sed per obliquam, qualis est C A; numera in pedibus intervallum inter C et B, quod sit v. g. 15 pedum, Deinde in planitie numera totidem pedes ab F in E. Spatium inter E et D erit, ut antea, aequale spatio inter B et A.