Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/296

From GATE
This page has been proofread

Harum Tabellarum quae libet continet columnas tres; in quarum prima ad sinistram scripti sunt Gradus Quadrantis circuli a Gradu 20 usque ad 79: in secunda scriptae sunt Tangentes gradibus e regione positis correspondentes, posito sinu toto partium 100: in tertia scriptae sunt Secantes iisdem gradibus e regione positis correspondentes, posito eodem sinu toto in 100 partes diviso. Poterant addi gradus alii ante vigesimum, & supra septuagesimum nonum, usque ad nonagesimum, cum suis Tangentibusac Secantibus, sed hoc ad institutum praesens nec necessarium est, nec utile, quoniam in rerum dimensione ope Quadrantis Geometrici (cujus gratiam Tabellae hac constructae sunt) aut nunquam, aut rarissime abseinditur a Regula dioptrica gradus aliquis circa vigesimum, & ultra septuagesimum nonum.
Tangentes, quae in secunda cujusque Tabellae columna continentur, substituuntur in altitudinum, latitudinum, ac profunditatum dimensionibus per Quadrantem Geometricam palmis, pedibus, passibus, &c posito quod operatio instituamur in distantia a remensuranda 100 palmorum, pedana, passuum &c. Secantes vero in tertia cujusque Tabellae columna contentae substituntur iisdem palmis, pedibus, passibus, &c. in dimensione linearum diagonalium seu scalarium positam eadem a rebus mensurandis distantia. Sed haec omnia melius ex sequentibus intelligentur.
Constructio Tabellarum facillimae est ex Tabulis Sinuum Tangentium, & Secantium. Si eaim Tabulae, quaecunquqe, & ad quemcunque radium seum sinum totum constructae accipiantur; & ex sinu toto abjiciantur omnes zeri praeter duos, ut maneat totus finus 100 tantum partium, deinde ex Tangentibus ac Secantibus, quae Gradibus Quadrantis respondent, abjiciantur a dextera tot notae, quot zeri ex sini toto abjecti fuerunt; erunt residuae notae illae eadem, quae in secunda & tertia Tabellarum harum columna continentur. Nunc usum earum subjicimus.