Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/280

From GATE
This page has not been proofread


integras, sed partes partium; tunc si partes quaelibet sint subdivisae in partes 5, atque adeo totum latus in partes 60; indaganda est proportio inter 60 et partes sexagesimas abscissas: sicuti enim se habent partes abscissae ad 60, aut vicissim 60 ad partes abscissas;ita se habet umbro ab altitudine projecta, et distantia a basi altitudinis, ad ipsam altitudinem, aut vicissim altitudo ad umbram, et distantiam. Proportio autem reperitur facillime pro Regulam Trium ex tribus cognitis, nempe ex numero partium abscissarum, ex latere toto 60 partium,et ex numero pedum umbrae aut distantiae.
V. Utroque modo potest quis domi manens scire altitudinem, etiamsi illam non videat. Si enim lucente Sole aut Luna mittat Famulum cum Quadrato pendulo, jubeatque in primo modo mensurare in pedibus umbram projectam, notareque partes ex altero latere abscissas a filo perpendiculo, dum per utramque dioptram radiat Sol aut Luna, aut si quocunque temore jubeat eundem, cum Quadrante eodem, ex loco quovis distante ab alitudine, dirigere radium visualem per dioptras, donec conspiciat fastigium altitudinis, notareque et latus Quadrantis,quod intersecat filum perpendiculi, et partes, quas ex latere abscindit, simulque numerare pedes, palmos etc. inter locum stationis suae et basin altitudinis interjectos: inspecta anteriore aut posteriore facie Tabellae primae, statim sciet proportionem inter umbram et altitudinem, juxta dicta in praecedentibus.

Propositio IV.


Metiri altitudines perpendiculariter erectas accessibiles, sine calculo Arithmetico, ope quadrati stabilis, et Tabellae primae Geometricae, tam sine, quam cum umbra ab altitudine projecta .


Metiri altitudines verticales sine calculo Arithmetico, ope Tabellae primae Geometricae.

SIt mensuranda altitudo F G, ope Quadrati stabilis. Potest id fieri vel Sola aut Luna lucente, altitudineque umbram projiciente: vel quovis alio tempore.

Primus Modus, interveniente umbra.


Quando altitudo FG projicit umbram suam vel usque in H, vel