Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/232

From GATE
This page has not been proofread


continet. Harum usus constitit in facili dimensione altitudinum, latitudinum, profundit atum, per umbram, et sine umbra, ope Arithmeticarum operationum, et fine illis. Praecipua explicat Auctor in sequenti Libello, cujus ipsissima verba do, divisa in varios paragraphos, aliaque membra, majoris distinctionis gratia.

LOCULAMENTUM SECUNDUM,


signatum littera B, concinens Tabellas


pro


GEOMETRIA PRACTICA.


§ I.


Expositio Tabellarum omnium in genere.


Continet hoc Loculumentum tria Tabellarum genera. Nam
Primo, occurrunt tres Tabellae albo colore imbutae, quae continent umbrae rectae et versae ad altitudines rerum proprtiones, quarum beneficio quilibet sine calculo altitudines rerum, latitudines, et profunditates cognoscere potest, ut postea in praxis videbis. Secundo, occurrentes aliae Tabellae rubro colore imbutae quae contintent Tangentium quantitates, id est, ad altitudines rerum per Tangentes sine calculo obtinendas: et in tres columnas dividuntur. In prima uniuscujusque columna gradus Quadrantis continentur, a 20 gradu usque ad 80 continuati. Prima Tabella continent gradus a 20 gradu sque ad 30 exclusive, secunda a 30 usque ad 40 exclusive; tertia a 40 usque ad 50 exclusive: et haec a postica parte a 50 usque ad 60 eclusive; secunda a postica parte a 60 usque ad 70 exclusive; et prima in postica parte a 70 usque ad 80 gradum exclusive; et prima in postica parte a 70 usque ad 80 gradum exclusive. Qui numerus graduum sufficit