Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/173

From GATE
This page has not been proofread


sinistra, triangulum superius uniuscujusque quadratuli Tabellae dexterae, cum triangulo inferiore alterius quadratuli columnae seu Tabellae sinistrae, constituere rhombum, diametrali linea ab angelo obtuso ad obtusum ducta,divisum in duo triangula, uti patet in sequenti Figura IV. in qua triangula A et B constituunt rhombum ab, seu C; triangula D et E rhombum de, seu F; triangula G et H rhombum gh, seu I; triangula K et L rhombum kl, seu M etc.

Hoc praemisso,explicabo nunc multiplicandi praxin per Tabellas variis exemplis,quam potero clarissime; ex quibus etiam intelligentur ea, quae supra cap.2. ex Auctore Organi de eadem praxi dicta sunt.