Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/15

From GATE
This page has been proofread


APPROBATIO
R.P. Praepositi Provincialis Provinciae Rhenanae Superioris.

EGo Nicolaus Lutz, Societatis JESU, in Provincia Rheni Superiore Praepositus Provincialis, potestate ad id mihi facta ab admodum Reverendo Patre Nostro, Ioanne Paulo Oliva, Praeposito Generali, Organum Mathematicum Patris Gasparis Schott, Societatis JESU, à Deputatis ad id eiusdem Societatis lectum et approbatum, Typis mandari permitto. In cuius fidem has litteras manu propria subscripsi, consuetoque officii Sigillo munitas dedi. Selestadii 2. Novembris, 1666.
L.S. Nicolaus Lutz.


FACULTAS
R.P. Praepositi Provincialis Societatis JESU per Rheni Superioris Provinciam, Bibliopolae facta.

EGo Nicolaus Lutz, Societatis JESU, in Provincia Rheni Superiore Praepositus Provincialis, potestate ad id mihi facta ab admodum Reverendo P. N. Ioanne Paulo Oliva, Praeposito Generali, facultatem do Ioanni Andreae Endtero, et Wolfgangi Iunioris Haeredibus, suis sumptibus excudendi Organum Mathematicum P. Caspari Schott, Societatis JESU. In cujus rei fidem hoc Eis testimonium manu mea subscriptum, et Sigillo munitum dedi, Badenae 6. Januarii, Anno 1668.
L.S. Nicolaus Lutz.

This page contains the following annotations: