dabimus paulo post in uberiore Instructione. Hic ante omnia Tabellas, ad hoc primum Loculamentum spectantes proponemus; deinde ipsa Auctoris verba dabimus. Merito autem Organi Auctor, Principem suum Mathematicis volens instruere Disciplinis, ab Arithmetica, Matheseos universae primogenita filia, initium sumit, ob rationes, quas initio Partis secundae huius Libri adducemus.
Pars Prima.
Explicatio Loculamenti primi Arithmetici.
Caput I.
Tabellae Loculamenti primi, pro operationibus Arithmeticis.
In Loculamento primo continentur, Primo tres decades Tabellarum, eiusdem omnes formae, altitudinis, ac latitudinis, divisae ante et retro in varia eiusdem magnitudinis quadratula, diagonalibus lineis per medium secta, ac numeris Arithmeticis insignita, prout in Icnismo II. hic apposito apparet. Has vocare possumus, distinctionis ac doctrinae gratia, Tabellas Arithmeticas.
Secundo una eiusdem cum praecedentibus formae, longitudinis, ac latitudinis Tabella, divisa in aequalia cum praecedentibus quadratula, ab utraque parte, nullis tamen diagonalibus lineis dissecta, ac numeris latinis insignita, uti in eodem Iconismo II. apparet. Hanc cum Auctore vocamus Tabellam Applicatoriam.
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/112
From GATE
This page has not been proofread