Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1083

From GATE
This page has not been proofread


Annotationes.


I. Cavendum in punctis imprimendis , ne duae quintae, aut duae octavae se immediate sequantur, uti jam saepe monuimus. Unde numeri singulis punctis Baculorum adscripti sunt, et adscribi etiam debent punctis palimpsesto impressis, ut, si in duabus aut tribus Vocibus contigisset dictrum consonantiarum iterata et imemdiata consecutio, id numeri appositi statim prodant, et corrigatur error: qui corrigitur, si una ex quacunque Voce mutetur, mutando nimirum punctum unius in punctum alterius.
II. Voces quatuor concienntes quo sunt viciniores, quoad intervalla musica, eo gratiorem reddunt melodiam : unde illa puncta assumi debent , quae viciniora sunt, etiamsi supra unam lineam aut unum spatium omnes concurrant.
III. Non est necesse, ut lineae et spatia palimpsesti, aut chartae, in quam notantur prima puncta et notae cantilenae, quae componitur, congruant cum lineis et spatiis Baculorum quoad linearum intervalla se , sed sufficit, lineas et spatia Baculi Applicatorii Clavium. Si enim hius Baculo Applicatiorio applicetur uicunque Baculus melotheticus, ut oportet, statim apparte, in quas lineas et spatia reliquarum trium Vocum cadant puncta harmonica tam in Baculo Applicatorio, quam in applicato: unde sine difficultate trasferri possunt in pentagramma palimpsesti, qauntumcunque ejus lineae et spatia inter se distent.
IV. Baculi melothetici nihil aliud sunt, Quam columnae Abaci melothetici contracti supra propositi, dissectae, et a se invicem separatae, ut combinari varie, prout notae Bassi exigunt, queant. Item nihil aliud sunt, Quam septem latera Columnae melotheticae heptaedrae, itidem a se invicem separatae, ac varie combinabiles.
V. Ex dictos praecedenti Annotatione patet, si plures Baculi melothetici fiant, id est, si quilibet saepius replicetur, et ita inter se disponantur accombinentur, ut eorum capita aut calces easdem referant litteras, quae notis Bassis adscriptae sunt; posse momento quasi temporis notis Bassi superstrui omnes reliquarum Vocum notas. Operae ergo pretium erit, plures ejusmodi Baculos praeparatos haere.