Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1051

From GATE
This page has not been proofread


viciniorem illi, nempe columna 20, obstrue foramen, et ex ipsa describe puncta, eaque transfer in palimpsestum tuum, et forma in notas ejusdem speciei seu valoris cum secunda nota Bassi,prout antea fecisti. Ita in reliquis operaberis usque ad finem cualsulae, et totius cantilenae; habebisque tetraphonium paulo ante positum.
In hoc tetraphonio vides, respectu notae nonae Bassi, servatam esse Regulam secundam; in nota vero duodecima Alti Regulam quartam. En, quanta facilitate amusus tetraphonia componere queat sine errandi periculo.

Annotatio.


Quae servanda sint in Baßi compositione.


QUod si amusus ipse Basin sibi compnee velit, servare poterit sequentia. Primo. Ultima noat Baseos eodem loco stet in pentagrammo,quo prima,aut in octava. Ad hanc autem ex quinto loco descendat Basis, ut clausulam faciat; quae clausula saepius in medio repetenda in longo cantu. Secundo. Caveat hiulcos et inconcinnos saltus, quales sunt ad septimam, ad falsam quartam et quintam.
Qui plures Voces volet superstruere, capiat ex aliis columnis, quae non per eundem numerum cum prioibus sunt notatae. In Ripienis, ut vocant cum Italis, superiores Voces per octavam eleventur,et per cursum aut pausas varientur.

§. VI.


Datae supremae Voci supponere Voces inferiores per Abacum melotheticum Expansum.


PRimo. Hic idem servetur, quod diximus in prima Regula praecedentis §. modo, quae ibi de suprema Voce, hic e contrario de infima,eique proxima intelligantur.
Secundo. In periculo ne Altus aut Tenor nimium ascendat vel descendat, resolve inferiores Voces in duas dimidias sui, quarum posteriores capiantur ex ejusdem Clavis alia columna, quae magis