ut post Graecum gamma in infimo gradu collocatuum , sewuantur ordine septem majusculae A, B, C, D, E, F, G; deinde eadem septem minusculae a, b, c,d , e, f, g cum quadrato inter b et c posito; tertio quinque geminatae sic A a, B b, C c, D d, E e, cum gemino B Quadratao inter B b et C c collocato.
Ex hac dispositione patet primo, Diapason terminari ad chordam octavam ab infima, et Diapente ad quintam, et Diatessaron ad quartam,et Disdiapason ad decimam sextam Guidonis, seu decimam sextam Graecorum, etc.
Petet secundo, cur dictae,aliaeque consonantiae, appellatae sint Octava, Quinta, Quarta, Decimaquinta,etc.
Patet tertio,quaenam intervalla musica sint inter duas quaslibet chordas, item inter quaslibet tres,quatuor,quinque, octo,etc. De scala musica Guidonis multa alia addi possent, quae omitto.
Guidoniam hanc scalam, vel ipse Guido, vel posteriores Musici, compendio ingenioso in manu, memoriae gratia, disposuerunt, distributa in loca seu sedes viginit tantum, quia b molle et b quadratum in unam sedem conjunxerunt. Ordo tamen Clavium at Vocum in manu non est apud omnes. Ego sequentem servo ordinem.
Vid. Iconis. XLVII.
Musicae Praelusio tertia.
ANtiquam Musurgiam hic voco modum ordinarium, et a Musices peritis observari solitum , plres in unam auribus gratam harmoniam componendi voces. Movam Musurgiam voco modum, quo quivis, etiam Musicae prorsus imperitus, ad componendi artem brevi tempore, nulloque fere labore, pertingere potest, inventam ac evulgatam, ut supra dixi, ab Organi Mathematici Auctire non multis abhinc annis. Haec nova Musurgia institui potest variis modis , nempe per Bacillos