Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/97

From GATE
This page has not been proofread


arces, Arabes... id est, turres vocant, ad benè feliciterque gubernandum, cum primis obervandas, nossent; quas leges in praecedentibus iam adduximus; Has enim si cùm exquisita cura et diligentia excolverint, tunc rerum omnium in elementari Mundo, qui per..exprimitur, necessariarum ubertatem iuncta cum summa terum varietate, quae per papilionem...,id est, Draconis forma exhibitum, obtinebunt, Typhone rerum omnium inauspicatarum authore, qui per noctuam indicatur, profligato, vita Mundis concedetur, Agathodaemon supremi Numinis Hemphta per A et duas pennas accipitrinas indicatus, attrahetur per sequentia sacra amuleta; pyramidem sacram, Tau mysticum, cum vase Nilotico portatili, in quibus vis et vita inerat, uti ipsi perperam sibi imaginabantur, ad inferiorem Mundum transfusa.
Habes itaque hìc secundae columnae Interpretationem. Iam verò, quoniam suprà diximus, alterna in hoc Obelisco latera ferè eadam esse, non magnoperè nobis in caeteris laborandum est; cum Boreale et Meridionale paucis exceptis, uti paulò post dicemus explicasse sufficiat, dixi alterna latera ferè eadem, quia non prorsus eadem sunt, in omnibus siquidem nonnulla symbolorum differentia conspicitur; cuius rei causam, ne quicquam curiosum Lectorem lateat, breviter exponam.
Per opposita latera Boreale et Meridionale notabant Solis ex Borea in Austrum motum annuum; per Orientale et Occidentale latera motum Solis diurnum; ex quibus motibus nascitur magna illa Crucis Tauticae varietas, quae Obeliscis inserta spectatur, quaternarum Mundi partium symbolum, in quas se Mundi spiritus, id est, Sol diffundere solet, tum annuo, tum diurno temporis spatio; ex hisce enim motibus, quicquid in omnibus Mundi partibus sensibus obiicitur, vitam suam et incrementum acquirit; Quemadmodum verò alios effectus Mundi spiritus in Boreali Hemisphaerio, alios in Meridionali causat; alios in ortu, alios in occasu, ita quoque ad huiusmodi effectuum differentiam significandam, signis non iisdem, sed nonnullis diversis symbolis opposita latera exornarunt, ut unam symbolum cum altero comparanti patebit.
Hinc patet, cur suprema Obelisci symbola, sacras Tabulas, et vasa, amuletariam supellectilem, eandem semper in omnibus lateribus posuerint; quia illa universale bonum concernebant, per potentissima Mundorum Numina indicata; qui verò ad particulares Mundi plagas pertinebant effectus, hosce differentibus signi cum particularibus Geniis expresserunt. In hoc itaque latere restat explicandus hierogrammatismus, in quo primò vides duo sceptra caninis capitibus insignita, intra quae Crux Tautica funiculo alligata, et utrinque duae portae... effictae; per duo canina sceptra subtili ratiocinio indicant accessum et recessum Solis à tropico ad tropicum; sive 2. Solstitia aestivum et boreale; quorum custodem saciunt Anubin seu Mercurium... Nam ut rectè Clem. Alexandrinus: Alii, inquit, per duos canes duos tropicos
insi-