Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/130

From GATE
This page has not been proofread


SAPIENTIA AEGYPTIORUM


quoddam ad Divini intellectus, et providentiae exemplar conditum, non alio firmiore fundamento niti posse, quam analogo quodam, ad supremae mentis reliquarumque mentium subordinarum normam ordine constitutum. Qui finis fuit et scopus rerum in hoc Obelisco, sub occulto symbolorum contextu demonstratarum.

CAPUT VII


In quo quaecunque in praecedentibus dicta fuerunt, variis Hieroglyphicorum Schematismis comprobantur.



UT operationes Hieromystarum in Adytis sacrificantium luculentiùs videantur; hic nonnulla adducam hierogrammata, quibus dictorum veritas patefiet. Habetur in Musaeo Eruditissimi Viri Leonardi Augustini, Antiquarii Pontificii, Schema Hieroglyphicum, quod et aeri incisum, hìc ad dictorum confirmationem adiungendem duxi.
Figura Sacerdotem refert Calatho pennaceo, quem capite gestat, conspicuum, caetèrum nudum corpore, excepto quod verenda tegat mysterioso faemoralium amictu; manibus gestat mensulam iis figuris, queis vides instructam, ex qua mira quadam et exotica repraesentatione florum, qui deorsum vergunt, concatenatae series dependent, et inter caetera Meleagridum fasciculi ex una; ex altera piscium formae, quos sacrificulus filis brachio allegatis gestat. Habes Lector ectypi tibi propositi descriptionem; nil restat porrò, quàm ut omnia eius mysteria quàm exactissimè exponamus.
Quidquid itaque cap. IV. de ritibus Sacerdotum in adytis sacrificantium diximus, hìc expressum vides. Nam ad aliquid à Supremo Numine obtinendum, id non credebant se consequi posse, nisis sacra sua, mystico quodam apparatu Deorum actionibus analogo, instituerent. Vides hìc Sacerdotem mystam, Osiri et Isi sacrificantem, qui, ut id, quod intendebat, ab hisce Diis obtineret, Tutulum gestare debebat pennaccum, ex accipitrinis pennis constitutum; Osirin enim per accipitrem exhibitum, suprà ostendimus; Tutulus in apice, Lunae-Solarem globum continet, quo Divinus Osiris et Isidis influxus ostendebatur, pennae doubus Lothi floribus in modum Calathi diffusis insistunt; quibus signatur vis influxiva, primò in Mundum sidereum per Loti flores deorsum vergentes; Secundò hinc in inferiorem Mundum, qui per Loti flores repandos sursum tendentes, veluti influxus supernos excepturos, significatur, quo veluti mysticis signis plurimùm Osirin et Isin oblectari credebant; Nostro verò philosophandi more, nihil aliud, nisi principium activum per Osirin, et
pas-