Page:Ms.6976.djvu/251

From GATE
This page has not been proofread

quis hoc presens Decretum vilaverit, & a societatis doctrina discesserit.

XXXVII. Act. 35. in M. S.

Postulatum fuit, ut declaratur, quaenam esset obligatio votorum, quae à Novitiis nostris ex devotione nuncupari solent. Sed congregatio censuit abundè suficere declarationem, quam hac de re ex voluntate, congregationis XII. edidit R. P. carolus de Noyelle, & ad Provincias misit litteris encyclicis 7. Agusti 1683. Caeterum monendas esse Magistros Novitiorum, ut hujusmodi vota im [sic] posterum non emittantur, sine facultate Provincialis: & ab iis solum, de quorum virtute, & constantia in vocatione satis constet.
XXXVIII. act. 37. et. 38. in M. S.

Vt quae tum abista, tum ab aliis congregationibus pro communi bono salubriter constituta fuerunt, efficacius executioni mandentur: rogandum censuit congregatio Decreta, quae una cum monitis generalibus singulis annis publicè in mensa prelegi debeant. Eaverò, quae majoris momenti fuerint, in peculiarem elenchum referri jubeat: ut Provinciae consultores, sub finem cujus vis anni scholastici scribant ad Patrem nostrem, utrum fuerint executioni mandata.

XXXIX.

Petiit R. P. N. num placeret, hac sessione claudi congregationem; omnibusque ita placere respondentibus; Illos hortatus est ad eorum executionem quae singulari prudentia & consensione animorum admitenda, fuerant statuta, tumque felicem in patriam reditum affectu paterno illis precatus, finem in posuit isti XVI. congregationi generali die 13. Mensis Februari 1731., cui 15. Novembris 1730. dederat initium.

FINIS

ROMAE, MDCCXXXI. Ex Typographia Komare K.

Superiorum Permissu.

... more about "Ms.6976.djvu/251"
ommunibono +, de beant +, subfi +  and annischo lasti ciscribant +