Page:FC 1042.djvu/180

From GATE
This page has been proofread



f. 82v



cordis tribulatione hoc ipsum petivissem in in illis verbis: "Memento mei cum veneris in Regnum Christi"[I]. Cum[1] cogitarem eodem die quaedam[2] circa modum bene orandi, et modos quosdam bene operandi, et etiam quonam pacto bona desideria orationum sunt viae quaedam[3] ad bona opera disponentes[4], et e contrario bona opera viae quaedam[5] ad bona Desideria orationum viae ad bona opera, et contra. desideria. Hic ego annotavi, et clare sensi, quod qui[6] querit Christum[7] bonis operibus[8] melius ipsum inveniet postea in oratione, quam[9] non fecerit; hoc dico frequentius[10] esse si quesierit principaliter in oratione, ut postea inveniat in operibus. Qui querit ita, atque[11] invenit Spiritum Christi[12] in bonis operibus, ille multo[13] solidius proficit[14], qui negociatur in sola oratione, sic videlicet, quod qui habet Christum
_______________

  1. Lc 23,42

_______________

  1. Cum] Dum MF
  2. quaedam] quedam MF
  3. quaedam] quedam MF
  4. disponentes] disponentia MF
  5. quaedam] quedam MF
  6. qui] add. spiritu MF
  7. Christum] Deum MF
  8. bonis operibus] in operibus bonis MF [p. 555]
  9. quam] add. [si] MF
  10. frequentius] frequens MF
  11. ita atque] itaque et MF
  12. Spiritum Christi] spiritum Xpi. MF
  13. multo] multum MF
  14. proficit] add. quam MF