Page:El Reyno jesuitico (1762).pdf/93

From GATE
This page has not been proofread


consequi minime possit, si quemadmodum cum suo capite, inter se membra ita unita non fuerint. Hac indisolubili charitate munita Societas terribilis fit ut castrorum acies ordinata, quando sicut unum corpus sumus in Christo, ita unus spiritus, atque ita connectimur, ac veluti conglutinamur, ut sumant unum corda consilium, et leges santissimas, quas in concordia Patres nostri disposuerunt, perseveranter tueamur. Et certe nihil timendum magis quam si in Provinciis et Collegiis sint aliqui; quos Spiritus Sanctus appellat discordiae viros, filios dixerim pugnantes in utero Matris suae. Qui timendum magis quam zelus amarus, tumultus, et fluctuatio? Quid magis periculosum quam inter fratres contentiones, et schismata? Non ne hoc est Religionis concordiam dissensione violare, ejusque fundamenta convellere? Exterorum acies timemus. Pugnatum usque ad nostra tempora contra Arcem hanc, et Deus sua nos virtute confortat, nec mergimur inter saevientes turbinum procellas. Nihil foris conturbare nos potest, si intus bene sumus, et fraterna gaudemus pace. At quid si intus discordiae geminaverint? Hoc est quod plangeret Mater nostra (Societas), si contra externos hostes terribilis, sentiret se intrinsecus vulneratam: Scinderetur profecto Regnum illud plane indivisum, corrueret Ubrs Hierusalem, nec esset, quid adjuvaret. Videte itaque dilectissimi quanto studio charitatis debeatis esse intenti, etc. Vease ahí con sobrescrito de union y caridad fraterna el cisma mas horroroso y la heregía mas perjudicial ...