Page:EBC 1621 ca 2355.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Rome, 1621? Censura, et Judicium de his, quae frater Abrahamus Bzovius scribit tom. 13 Annal. eccles. anno 1294 pag. 1029.
N° p° Ostenditur animus Bzovii, dum sub nomine laudis Joannis Scoti retulit injurias.
N° 2°. In dubium vocatur, quid sibi velint verba Bzovii: volens, nolens ex humanis abiit Joannes Scotus, et ostenditur mortem omnibus nolentibus naturaliter uccidere, eandemque esse omnibus.
N° 3°.Ostenditur errasse Bzovium, dum obiisse Scotum anno 1294. scripsit, et verius esse ostenditur mortuum fuisse anno 1304 ex multis, probatisque auctoribus, et auctores, quos ipse sequitur esse suspectos haeresis, prohibitos, et impios, et annalibus ecclesiasticis dissonum hoc esse docetur.
N° 4. Ostenditur quantum deberet advertere Bzovius in eligendis opinionibus, et veritate hystoriae (maxime Ecclesiasticae) observanda.
N° 5. Referuntur censurae, et judicia, quae de Jeanne Scoto reperiuntur apud diversos auctores, tam Ecclesiasticos, quam Politicos, ut videatur aperte nullum tam male de eo loquutum, ut loquitur Bzovius, Jovium imitatus.
N° 6. Sex Concilia Generalia fuisse in Ecclesia Dei, in quibus nihil actum centra doctrinam Scoti, ostenditur, et in Parisiensi Academia in Gallia, Complutensi in Hispania, doctrinam Scoti celebrem esse probatur, et in Salmanticensi Academia,Hispaniarum majori ex statuto publico stipendio ad litteram legi Scoti doctrinam praecipitur.
N° 7. Referuntur Auctores, qui Scoto obloquuntur.
N° 8. Ostenditur omnes auctores, qui immodeste loquuntur, eorumque fidem, neque apud Ecclesiam, neque apud alios hystoricos esse receptam, et nullum,excepto Jovio, tam male loquutum. N° 9. Concluditur adversus Bzovium malitia, aut saltem crassa ignorantia.
N° 10. Verba Bzovii, quibus obscuritatem Scoti taxat notantur, et fit satis pro Scoto tum ex subtili materia, tum ex praematura morte, qua scripta quae pro se ipso quasi notulas habebat sibi claras,
---page break---