Page:EBC 1621 05 28 2413 2414.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Serenissime Princeps
Accepi literas, quas nomine Serenitatis vestrae mlhi reddiderunt Oratores ejusdem vestrae Serenitatis, et simul cognovi ex ijusdem Oratoribus, Serenitatem vestram optime affectam esse erga Pontificem nostrnm Gregorium, et universam Romanam Ecclesiam, pro qua benevolentia gratias agimus, et Deum precamur, ut inclitam Rempublicam vestram, et ejus Principem cum universo Senatu, et populo protegere, et conservare dignetur. Romae die 28. Maii 1621.
Serenitatis Vestrae studiosissimus atque addictissimus
Hubertus Card.lis Bellarminus
Ser.mo Venetiarum Duci.
---page break---
Serenissime Princeps
Orator Serenitatis Vestrae, nobilis vir Raynerius Zeno, quem ad Summum Pontificem eadem vestra Serenitas Oratorem misit, me quoque amanter salutavit, et de optima voluntate erga me vestra certiorem reddidit. Ego vicissim Serenitati vestrae immortales gratias ago, et occasionem aliquam mihi afferri cupio, qua promptum animum meum ostendam serviendi inclitae Reipublicae vestrae. Interim divinam Maiestatem precari non desinam, ut eamdem ipsam gloriosam Rempublicam, et ejus Ducem Serenissimum, protegere, extollere, et magis, ac magis clarificare dignetur. Datum Romae die 28 Maii 1621.
Serenitatis V'rae,
Addictissimus famulus
Hubertus Card.lis Bellarminus
Ser.mo Venetiarum Duci.