Page:EBC 1621 05 28 2412.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Illustrissime, et Reverendissime Domine. Litteras Illustrissimae D. Vestrae accepi ad medium mensis Maji. Tunc vero jam obierat sanctae memorine Paulus Papa Quintus, et sedebat in solio S. Petri Gregorius Quintus decimus: proinde mirum videri non debet, si responsum non accepit Illustrissima D.Vestra ad litteras, quae datae fuerant ad successorem ejusdem Pauli Quinti Pontificie. Ego vero communicavi cum Sanctissimo Papa nostro Gregorio litteras ad me scriptas ab Illustrissima D. Vestra, et illas etiam, quas ad me scripserat Archiepiscopus Goanus, per quemdam suum Presbyterum, contra Patrem Nobilem conterraneum meum. Iussit autem Summus Pontifex, ut sognificarem Illustrissimae D. Vestrae, ut si quas habeat alias scripturas de hoc argumento; mittat ad Sanctitatem suam: ut collatis scripturis istis cum multis aliis,quas hic habemus de hoc argumento, controversia ista tandem componi possit, ut omnes cupimus pro salute Brachmanum. Miratus sum valde, quod ita exarserit Archiepiscopus Goanus contra P. Robertum Nobilem, cum e contrario unus ex Inquisitoribus Goanis scripserit ad me, P. Robertum illuminasse totum Orientem: cum ex ipsis libris Brachmanum aperte demonstraverit, signa illa, quae idololatrica esse censet Archiepiscopus Goanus, esse mera signa nobilitatis antiquae, et ad idololatriam nullo modo pertinere. Non ero prolixior, cum Illustrissimae D. Vestrae illa omnia notissima sint. Unum oro, ut Illustrissima D. Vestra me jam. valde senem, et morti proximum sanctis suis precibus communi Domino commendet. Romae die 28. Maji 1621.