Page:EBC 1621 04 29 2401.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Clarissimo et eruditissimo D.no D.no Christophoro Gewoldo Robertus Cardinalis Bellarminus S.P.D.
Clarissime et eruditissime Domine, Accepi libros tuos quos ad me misisti, quorum unum, ut tu ipse jubebas, ad Sanctissimum Dominum; nostrum, Gregorium Pontificem Maximum, alterum mihi retinui; Sed non continuo rescripsi ad te, quondam aeger in lecto decumbebam, neque ipse scribere, neque facile dictare poteram. Nunc depulso vel saltem imminuto morbo, significo, Pontificem Maximum libenter librum tuum eccepisse et gratias agisse. Idipsum ego facio et magna ex parte librum eundem perlegi. Summus autem Pontifex libenter concessit munuscula spiritualia, quae per me petieras, Indulgentiam videlicet plenariam cum sacrosanctum viaticum corporis Domini accipies; et omnes gratias, quae continentur in benedictionibus S. Caroli Boromaei, cum rosarium sive coronam B. Virginia recitas. Cognovi ex tuia literis te jam bonum certamen certasse et cursum tuum pene consummasse; pro inde tibi repositam ease coronam gloriae. Ego quoque jam senni et cursum meum fere consummavi. Oremus pro invicem, ut ad requiem aeternam perveniamus. Datum Romae die 29 Aprilis 1621.
Clarisaimae Dominationis tuae
Amicus ex animo ac valuti frater
Robertus Card.lis Bellarminus.
Clarissimo D.no D.no Christophoro Gewoldo.
Ingolstadium.