Page:EBC 1621 04 20 2398.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum Illustris, et Reverendissime Domine. Cognoveram ex amicis communibus, te ad regendam ecclesiam Brugensem esse vocandam. Munc vero ex litteris tuis accipio,jam esse vocatum. Hanc novam dignitatem, quamvis molestam, et laboriosam tibi gratular, et Deo pro ipsa in te collata gratias ago: si enim te bene novi, non eris ex illis, qui in episcopatu magni faciunt opes, et honores, negligunt autem curam animarum, et studium orandi, et concionandi, de quo sanctus Petrus alt: Nos orationi, et verbo Dei instantes erimus. Quod vero attinet ad Annatam, et jura, quae debentur Sedi Apostolicae et Sacro Collegio, nescio quid efficere potere: non enim Pontifex solus ista condonare solet, sed habent in hac re locum aliquem Cardinales tres, primus Episcopus, primus Presbyter, et primus Diaconus. Cum his libenter colloquar, et persuadere conabor, ut debitum pecuniarum vel tollant, vel minuant. His Amplitudo tua bene valeat, et pro me Deum orare non intermittat. Romae die 20 Aprilis 1621.
Admodum ill.ris et R.mae Amplitudini tuae
Al obsequium omne paratus.