Page:EBC 1621 03 30 2391.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Illustrissime, et Reverendissime Domine. Litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, et viva vox Reverendi Domini Nicolai Internuntii ejusdem Amplitudinis Vestrae revocaverunt mihi in memoriam veterem, et jucundissimam amicitiam nostram, pro qua re gratias ingentes habeo. Gavisus autem valde sum, quod cognoverim Illustrissimam personam vestram ascendisse ad altiorem ecclesiasticum gradum, quam erat cum Neapoli nos vidimus. Oro autem Deum, ut post hanc vitam ascendamus ex honore ecclesiastico ad coelestem, et sempiternam felicitatem; quod facile fiet, si fideles Domino nostro fuerimus. Et quondam de meritis Amplitudinis Vestrae non dubito, restat, ut eadem Amplitudo Vestra pro me Deum oret, ut ego quoque, in die obitus mei, qui non longe potest abesse, fidelis, et paratus inveniar. Vale Praesul Illustrissime, et optime. Romae, die 30 Martii 1621.