Page:EBC 1621 03 12 2375.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Perillustris, et R.me Domine. Venit ad me f. Reydeler tertiarius ordinis S.i Francisci, sed non venit, ut in sacro ordine illo proficeret, sed ab eo deficeret, id quod mihi maxime displicuit.Debuisset enim antea cogitare, an posset tollera crucem illam, et sequi Dominum. Itaque nihil cum eo agere potui, nisi commendare illum fratribus nostris collegii poenitentiariorum, et per eos R.mo Domino Vicesgerenti Ill.mi et R.mi majoris poenitentiarii. Quid futurum sit nescio, nam (ut audio) ipse cupit abire ab ilio ordine ad seculum, et ejus praelatus recusat illum dimettere. Oret pro me R.ma D.V. et in servitium Dei, et curae animarum prospere agat. Romae, die 12. Martii 1621.
Perillustris, et R.mae D.V.
addictissimus, et ad obsequendum paratus