Page:EBC 1620 12 02 2330.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


In nomine sempiterni, qui est sine principio, Patri Nostro exaltato, et valde honorabili Cardinali Bellarminio Timotheus advena, in Domino Nostro, pacem dicit.
Adhaerebit lingua mea faucibus meis, si oblitus fuero Dominationis Vestrae et doctrinae eminentis, quam accepi à Vobis; sed angustine percrebrae, et onera, et amissiones magnae quae acciderunt mihi, ob causam lucri spiritualis, quod donavit Dominatio Vestra paupertati meae: non enim indiget res nostra testimoniis, quia ecce Deus testatur in coelo, sed Pater Thomas vester vidit et audivit omnia, et ipse testificabitur coram Vobis veritatem, quod sic doctrinas et fides vestras disseminavimus in tote Oriente; et ob hanc causam fuerunt mihi detrimenta non pauca, et angustine absque fine, et cecidi sub magno aere alieno; et ecce omnia scripsi Domino Nostro Papae, propter hoc peto à Dominazione Vestra p.ma ne obliviscatur mei in orationibus, quae sunt pro spiritu meo, neque etiam pro auxilio corporis, et propter hanc causam dupplicabuntur fructus sementum vestrarum, et etiam Nos habemus facultatem complendi id, quod Dominatio Vestra R.ma praecepit mihi: scriptum enim est, quod non claudas os bovis triturantis, et illi qui operantur in domo sanctitatis, ex domo sanctitatis cibantur; et nihil detulimus nobis in mundum, nec et iam quando egrediemur ab eo quicquam comitabitur nobis. Sed victum et vestitum sufficient nobis fidelibus; et sapientis magnae Dominationis Vestrae R.mae nutus parvulus sufficit. Benedic Domine mi, et ora pro me Pater noster. Datum Alepi anno 1931 Graecorum, Die Sabbati 2.a Decembris. Timotheus peccator qui gratia est Archiepis.us Amed et Jerusalem