Page:EBC 1620 11 09 2317.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Illustris, et admodum Reverende Domine. Loco magni beneficii accepi orationem tuam in laudem Illustrissimi et Reverendissimi Archiepiscopi Mechliniensis nuper ad me missam. Barn continuo totam perlegi non sine magna animi voluptate: placuit dictio, placuit vita, placueruntt res gestae; sed prae omnibus placuit quaedam inter illum, et me aetatis, et rerum gestarum similitudo. Ille natus est annone 1542, et ego anno eodem natus sum: ille à puero studiis literarum,et bonarum artium deditus fuit, et mihi à prima aetate nihil dulcius fuit, quam bonis artibus operam dare. Eodem tempore ille concionabatur Mechliniae, et ego Lovanii: et tamen, quod nunc aegerrime fero, cum saepissime Mechliniam adierim, tantum virum nunquam vidi, numquam allocutus sum. Eodem fere tempore, quo ille ad Archiepiscopalem thronum evectus est; ego, quamvis reluctans et invitus ad cardinalitiam dignitatem evectus paulo ppst, ad Archiepiscopatum Capuanum regendum vocatus sum, et synodum provincialem convocavi, quae à plurimis annis coacta non fuerat. Unum superest, ut hoc anno, qui mihi est nonus supra septuagesimum, ad meliorem vitam per Dei misericordiam vocer, quod sperane possum, certo scire non possum. Ora communem Dominum, ut qui me tot in rebus similem esse voluit tanto viro, quem nunc aeternae et beatissimae vitae participem esse credimus; mihi quoque gratia ejusdem Domini adsit, ut ad portum salutis sine errore perveniam. Gratular tibi, qund praeter laborem concionum, laborem etiam suscipias scribendi; sic enim et praesentibus, et futuris hominibus multum prodesse poteris, et mercedem plenam à liberalissimo Domino nostro accipies. Dominum Simonem, qui mlhi literas tuas, et nunc orationem funebrem reddidit, merito suo diligo, et occasionem avide expecto, qua passim illi aliqua in re gratificari. His valeat praestantia tua, et me, ut facis amare perge. Romae, die nona De Novembris 1620.
Ill.ris et admodum R.dae personae tuae
Addictissimus