Page:EBC 1620 07 16 2265.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Serenissime, et potentissime, atque Dei amantissime Princeps. Laetificavit animam meam Epistola Serenitatis Vestrae. Nam, quemadmodum ab initio exortae haeresis Lutheranae, Domus Bavariae fidei catholicae vexilium erexit, et sola, ni fallor, a teterrima haeresos contagione immunes provincias suas conservavit; sic etiam nunc non solas provincias suas incolumes, Deo adjuvante, conservabit, sed multas alias, ut supremus Dux catholici foederis, ab haeretica peste liberabit. Quamvis enim portae inferorum dilatatae sint, et Regnum Bohemicum, et Hungaricum, conjunctis viribus, Hierusalem sanctam evertere se posse confidant, tamen non est difficile Domino exercituum partem suam illaesam conservare. Illud unum est necessarium, ut milites Christi solius Dei honorem, et Ecclesiae incolumitatem prae oculis habeant; et expiatis culpis per sacram confessionem, et sacrosancta Eucharistia refecti, ad bellum procedant; cujus rei duo exempla proponam. Scribit Guillielmus Tyrius in sexto libro de Bello Sacro, victos fuisse a paucis Christianis, sed sacra confessione et communione praemissa, innumerabiles paganos, cum christiani diutius obsessi summa inopia laborarent, pagani vero rebus omnibus abundarent. Scribit quoque Paulus Aemilius in libro sexto de rebus gestis Francorum a Simone Corvito cum octo millibus catholicorum caesa fuisse centum millia haereticorum; sed catholicos ante praelium munitos fuisse Comfessionis, et Eucharistiae Sacramentis. Et ante illa tempora notum est, sanctum Imperatorem Henricum, ex gente tua, multas victorias reportasse, quia exercitum suum Sacramentis coelestibus ante proelium muniebat. Sed nolo esse prolixior. Deum optimum maxi mum ex animo precor, ut Serenitatem tuam dirigat, et protegat, et cum aliis catholicis Principibus de hostibus fidei egregium triumphum re portare concedat. Romae die 16. Julii 1620.