Page:EBC 1620 06 01 2243.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Sacrae Caesareae Maiestati Ferdinandi secundi, Imp.semper au gusti Robertus Card. Bellarminus, salutem et gloriosam de hostibus victoriam à Deo precatur.
Ago Deo gratias immortales, quod Sacra Vestra Maiestas dignata sit me famulum suum per proprias literas, et per legatum suum Principem Albani amanter salutare. Ego vero cum nihil habeam, unde tantae benevolentiae rispondere possim: non intermittam preces, et supplicationes ad omnipotentem Deum, quod hactenus feci, indesinenter offerre, ut sathanam, ejusque omnes administros pedibus sacratissimi, et christianissimi Imperatoria cito subijciat. Et quidem populus christianus flagellari à Domino sine dubitatione promeruit: tum ob alia crimina, tum quia negligentior fuit in eradicandis haeresibus, quae sanctissimae fidei ita prorsus contratiae sunt. Speramus tamen, brevi futurum, ut ira Bei precibus ecclesiae suae mitigetur, et Maiestate vestra carnis vexillum praeferente, omnes adversariae potestates omnipotentis Domini dextera comprimantur. Romae die primo Junii 1620.
Sacrae Caesareae Maiestatis V.
humilis servitor
R. Card.lis Bellarminus