Page:EBC 1619 ca 2177.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ill.me ac R.me Domine.
Precor vestram ill.m D. ut cum B.mo P.e nostro colloquatur, suae Beatitudini dicat, quid à sacra Indicis Congregandone declaratum et responsum est erga D.Navarri consilium quod circa Minimorum, religionem ponit lib.3 suorum consiliorum, quia sua Sanctitas cum Beatitudinis suae pedem osculatus sum,dixit, quid sacra Congzregatio super illud declarasset, velie sustinere. Supplico igitur V. ill.m D. ex parte totius Minimorum ordinis, ut petat a Sanctitate sua ut dignetur suo brevi particulari declarare quadragesimalis vitae transgressionem,voti solemnis fractionem esse (siquidem votum solemne est, quod emittitur simul cum tribus votis essentialibus in professione religiosa expresse,) et non solum obligare ad poenam subeundam propter statutum (ut D.Nav. dicit) sed ad culpam M. cum moralitate et circumstantia fractionis voti. Tandem quod Sanctissimus Pater conceda! in brevi suo apostolico dictum consilium D. Navarri,ab errore expurgatum et emendatum, ipsum duntaxat ab aliis seorsum a Religione praelo mandari, pro fratrum et Religionis consolandone. Hoc erit maxima gratin a Sanctitate sua Ordini collata, et a V.ra Ill.ma D. simul. Quas Deus
Ill.mo ac p.mo Domino Cardinali Bellarmino (per) fratrem Joannem Pinna de Coelis procuratorem geniam omnium Minimorum zelosum.
---page break---
Papa respondit non esse necessarium Breve, sed satis esse quod Procurator Generalis intimet toti religioni decretum congregationis indicis, quae declaravit non esse standum doctrinae Navarri, cum vere votum Minimorum de cibis quadragesimalibus sit votum verum et solemne.