Page:EBC 1619 09 20 2153.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Serenissimae Dominae meae. Audita promotione Regis Bohemiae Fratris Celsitudinum vestrarum in Romanum Inperatorem, exultavit tota Civitas Romana, tota Italia, et totus catholicus Orbis, nec minus exultavit coelestis Hierusalem cum Angelis, et Sanctis suis. Soli expaverunt, et tabescentes doluerunt daemones infernales,et eorum discipuli haeretici, et mali Christiani. Ego vero, ut peculiaris servus Auguatissimae Domus Austriacae, multis de causis laetatus sum, et gratias egi Domino Deo nostro; primum, quia nullua dignior Imperio inveniebatur; deinde, quia nullus fidei catholicae defensor ardentior hoc tempore apparebat; tertio, quia nostrae Societatis, quam haeretici maximo odio prosequuntur, nullus patronus amicior inveniri poterat; denique, quia omnea astutiae, quas haeretici, et haereticorum fautores excogitaverant, ut promotionem piissimi Ferdinandi impedirent, in caput ipsorum, Deo servum et amicum suum fidelem protegente, reciderunt. Itaque gratulor Celsitudinlbus Vestris Serenissimis hanc movam felicitatem; et precor Deum, ut diuturnam, et tranquilliam esse velit; meque sanctia predibus veatris ex animo commendo. Romae die 20 Septembris 1619.