Page:EBC 1619 06 14 2113.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum R.de Pater, Gaudeo quod libar R.V. probatus sit ab optimis Principibus Bavaricis: mihi autem non solum non displicuit, sed valde placuit. Cuperem primo quoque tempore videre librum Spalatensis, quo ipse se ipsum confutat. neque est, quod R.V. illum hùc mittat, antequam typis mandetur: ego suscipio in me culpam, si quae esse possit. Oportet enim obstruere ora inimicorum, qui gloriantur, ut R.V. scribit, de adepta Victoria propter silentium Catholicorum. Itaque R.V. quam primum poterit curet librum illum edendum: erit enim omnibus gratissimus. Fertur hic Rex magnae Britanniae gravitar aegrotare: neque spem esse, ut ad fidem atholicam convertatur. Ignoscat Deus, si capax est indulgentiae, ei qui Regem infantulum à sinu piissimae matris abstraxit et haereticis educandum tradidit. Sed haec sunt fudicia Dei inscrutabilia. Opto R.V. bene valere, et mei meminisse in sanctis precibus suis. Romae die 14. Junii 1619.
R.V.
frater, et servus in Christo
Robertus Card. Bellarminus.
P. Josephus Creswellus Societatis Jesu. Bruxellas.
Admodum R.do Patri, P. Josepho Cresvello sacerdoti Societatis Jesu
Bruxellam