Page:EBC 1619 06 06 2111.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ill.me et Rev.me in X.to Pater B.ne amice char.me et observand.e
Libri de Officio Principia Chriatiani, accuratiss.me ab Ill.ma et Rev.ma D.V.ra conscripti, noatraeque juventuti dicati, maximam nobis attulerunt voluptatem, cum propter aingularem ipsius erga noa amorem, cujus evidenas gravissimis licet fuerit Eccleaiae curis et negotiis intenta testimonium nobia exhibuit, tum propter salutaria praecepta, et vitaa Sanctorum Principum in iis contentas, quae inoffenso per semitas justitiae pede noa docent gradini. Libenter sane nec sine magno applausu perlegimus a capite usque ad finem, omnea istos tres libros, quos e manibus nunquam dimittere, sed pro Magistro vitae et morum semper habere in animum induximua: illud enim inter cetera in revolvendis consideramus, difficillimum, et periculosissimum esse habenas Imperii a supremo illo Principe commissas, tenere, et populo siquidem in tremendo nimis judicio Regia Regum, ratio sit regiminis reddenda, imperare. Cui quidem oneri ferendo, quo minua nos pares videmus, eo magia pertimeacimus, durissimum illud tot vicibus ab Ill.ma et Rev.ma D. V.ra repetitum; Potentes potenter tormenta patientur. Verum cum divina sic diaponente et previdente sapientia, in ea sublimitate simus constituti, ut inferioribus etiam praeesse oporteat, plurimum gaudemus, magnique beneficii loco habemus, ea nobis ante oculos ab Ill.ma et Rev.ma D.Vestra proposita, quibus ai conatanter inherere voluerimus, summum in tam gravi onere sentiemus auxilium, nec minus referemus levamen. Agimua itaque Ill.me et Rn.me D.ne, quas majores possumus gratias, et agimus non modo pro gratiss.mo quo nos ornare voluit munere, sed quod talem de nobis quoque conceperit opinionem, qualem nos (haud enim mediocre calcar addidit) insistendo vestigiis Divorum, quorum exempla prae manibua habemus, retinere, donec vivamus, eisque respondere quam diligentissime contendemus. Interim id nobis praecipuae curae erit, quo nullam unquam occasionem palam faciendi noatri erga Ill.mam et Rev.mam D.V.ram studii et
---page break---