Page:EBC 1619 02 22 2076.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Illustrissimo et R.mo Domino D.no Cardinali Bellarmino, ordinis Coelestinorum Protectori meritissimo, fr. Joannes Kerremans humilis prior Coelestinorum Heverlensium obedientiam et reverentiam.
Illustrissime et Reverendissime Pater. Literas Ill.mae D. V.rae datas 8 Novembris recepi 21 februarii, quae ut mihi paternum tuum erga me affectum ostendunt pergratae fuerunt, humiliter gratias ago immortales quod pro me immerito tantum laboris impendere dignata fuit Ill.ma D. V.ra, quod Suam Sanctitatem accessit et coram ea negotia monasterii nostri et ordinis.ut verus Protector, peregit. Ego, ut mentem Summi Pontificie cum mandato R.mi D.ni generalis nostri et Provincialis Franciae percepi, ilio die quo mihi literae illae traditae sunt (qui dudum antea cura sanctimonialium Bygardiensium abdicata, me in monasterium nostrum Heverlense receperam) Ill.mum D.num Nuncium accessi eumque de omnibus quibuscumque mihi offendi potuerat veniam rogavi, et quod ei deinceps omnem re verentiam et obedientiam exhiberem humiliter promisi, quod aequo animo feci, nec aliter facere,ubi voluntatem Suae Sanctitatis talem esse intellexi, cogitare potui. Nec obstante quod sciam monas terium Bygardiense per absentiam meam, in temporalibus praecipue, maximum pati detrimentum, imo periculo laborare ne partem magnam bonorum suorum perdat quorum ego solus notitiam habeo, nec ideo quod incurri indignationem multorum qui dicti Monasterii agros et prata injusto titulo per iniquam alienationem et fraudem possidebant, ex quorum manibus magna parte industria et summo labore recuperata, indubie obloqui et post tergum venenum suum spargere non desinunt, adeo quod honori et bonae reputationi meae conveniens esset ad eandem curam redire et incepta opera perficere, quod tamen, etiam re cum Ill.mo D.no Nuncio per discessum aut alio modo placata, facere non decrevi, nisi illud cum bona pace et benedictione Suae Sanctitatis Ill.mae D. V.rae authoritate et aliorum Superiorum meorum consilio et consensu futurum scivero. Quod Dominus
---page break---