Page:EBC 1619 02 12 2071.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Clarissime Domine, Acceptis litteris tuis, gavisus sum valde, quod aliquando ex divina misericordia lumen catholicae fidei, aspicere coeperis, et dimissa tam multiplicium haeresum varietate, ad veritatem veneris fidei, quae in sola catholica Ecclesia viget, et viguit ab apostolicis temporibus, et vigebit usque ad mundi consummationem. Quod attinet ad dignitatem equitum Apostolica Sedis, Summus Pontifex non difficilem se praebebit, ut eam personae tuae concedat, ut ipse mihi promisit, cum ea de re cum illo agerem. Quid autem requiratur ad eam dignitatem consequendam, fateor me nescire, cum ea sit dignitas militaris, et ego in rebus spiritualibus, iisque solis, totum meum tempus consumere cogor. His precor, Nobilitatem tuam bene valere, et in sancto proposito firmissime persistere, Datum Romae die 12. Februarii 1619.