Page:EBC 1619 01 05 2065.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Perill.ris et R.me D.ne.
Accepi duas epistolas ab R.ma Dom. Vostra una die, id est prima Januarii anni 1619, quarum prior data erat, quarta die octobris, posterior die vigesima tertia Novembris anni superioris. Hoc praemittendum esse putavi,ne R.ma D.V. me negligentiae accusarsi in responsione reddenda. Quod Pater Herennius R.ma D.V. significavit, me bene affectum esse erga Belgium, verissimum est. Amor enim amorem conciliat, et ego per integrum septennium in Belgio versatus, non solum a Patribus Societatis, sed etiam ab externis tum in aedo sacra conciones habens, tum in schola theologica docens, libenter, et amanter semper auditus fui. Sed bis omissis, legi utramque epistolam D.V. et miratus sum, inimicum hominem tantum potuisse in zizaniis seminandis in agro Dominico; ut etiam fratres a Patre suo alienare conatus sii. Et si Dominus Cornelius Montmanus ad me venisset, continuo me ad negotium tam sanctum accinxissem: sed is nondum ad me venit, nec scio ubi habitat, nam si possem divinare ubi sii, ego ipse illum vocarem, sed cumprimum ad me venerit, non patiar, ut D.V. officium meum desiderai. Interim precor a Deo D.V. hunc annum felicissimum, et sanctis precibus ejus me ipse commendo. Datum Romae die 5.a Januarii 1619.