Page:EBC 1618 10 15 2044.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Robertus S.R.E. Cardinalis Bellarminus Eximio sacrae Theologiae Doctori Andreae Duvallio S.P.D.
Scripseram ante aliquot annos responsionem ad litteras tuas; sed non misi, quia videbaris mihi subiratus, et in deteriorem partem accepisse literas meas. Itaque nolui tunc novis literis augere incendium, sed expectare, donec per gratiam Dei extingueretur. Opportune autem hesterna die venit ad me D.nus Henricus Spondanus, communis amicus, et me nomine tuo non solum humanissime salutavit, sed etiam addidit, poenituisse te, quod paulo asperius alias responderis literis meis. Nunc igitur tempus advenisse censui, in quo sine offensione mittere possem literas, quae satis diu delituerunt in scrinio meo. Lege igitur, si me amas, ut ego te in Christo vehementer diligo, pacato, et tranquillo animo responsiones meas ad objectiones tuas. Cupio enim in animo tuo talis esse, qualis re vera sum, non qualem me videri fecit spiritus iracundiae. Denique finge te esse Augustinum, me Hieronymum, et tam pacato animo lege literas meas, quam scis pacato animo legisse Augustinum literas Hieronymi cum de quaestionibus sacrae Scripturae inter se disputarent. His vale Doctor eximie, et me, ut facis, amare perge. Romae, die 15 Octobris 1618.
Clarissimae Dominationis tuae
Amicus ex animo
Robertus etc.