Page:EBC 1618 08 14 2029.pdf/10

From GATE
This page has been proofread


intellexerunt, sed ipsas dumtaxat stellas voce expressas, eo lapsi ividentur ut animatas asseruerint. De Angelis enim moventibus, et assistentibus haec dicta sunt quibus et competunt et quidem hisce Angelorum proelium, et lapsus. Draco tertiam stellarum partem traxit. pugnavit ipse et Angeli ejus. quo et referri debere videntur stellae immundae apud Job, quibus Origenes consideratis Vitii, Virtutisque capaces stellas existimavit, et illud Jobi, et in Angelis ejus reperit pravitatem. alibi vero: de coelo dimicatum est contra eos stellae stantes in ordine et cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt. qua authoritate incassum abuti Genethliaci solent: inde Militia Coelorum quae Stellarum explicatur et de ea apud Isaiam omni Militiae Caelorum praecepi: D. Hieronymus: omnibus stellis praecepi; exponit. Angelicae quoque laudes. In Job. cum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei. Angelicae custodiae et ministeria apud Baruch. Stellae autem dederunt lumen in custodiis suis et laetatae sunt et vocatae sunt et dixerunt adsumus. Tandem praecise stellarum motus ab Angelis apud Job sub quo curvantur qui portant Orbem. qui enim portantur orbes, sunt sydera,quae de loco ad locum transferuntur; nam fictitii illi orbes minimè è suo loco moventur; sed in eo tantum quoad partes suis authoribus rotantur. planè vero apud Isaiam. Lucifer qui mane oriebaris. et in Ecclesiaste. Gyrans gyrando vadit spiritus de Sole dictum. Quae omnia mutuò etiam se declarant: unde et propositum plenissimè colligi et oppositum quoque magis semper excludi videtur.
Haec sunt Illustrissime Princeps quae in sacris litteris habui pro caelestis corporis consistentia, numero, et motu: quibus Physica, et Mathematica apprimè congruere phaenomena,experimentaque omnia plenè respondere non semel animadverti. Ita quidem attuli, ita ex plicavi. quid censeas modo percipere anxius aveo, si placuerint operae pretium me non leve fecisse arbitrabor majorique fervore et spiritu ad hujusce circa caelestia laboris complementum incumbam, tuis semper vegetior, promptiorque redditus auspiciis. Sin autem
---page break---