Page:EBC 1618 06 07 2008.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum Illustris, et Reverendissime Domine. Ago gratias Reverendissimae D. Vestrae, quod, etiam sine magna necessitate, laborem ad me scribendi, meque in Domino salutandi suscipere voluerit. De rebus Batavorum multa cognovi ante paucos dies ex libro cujusdam Salomonis, qui nomen suum proprium prodere noluit: in quo narratur historia controversiarum Hollandicarum circa religionem: et piane demonstratur, non posse finiri eas controversias, nisi ad Ecclesiam Catholicam redeant, et judicio Summi Pontificia se subjiciant. Utinam haec eorum irreconciliabilis discordia ad, pacem catholicam eos compellat. Amavi, cum essem in Belgio, multos Hollandos, quippe qui videbantur mihi multum amabiles ob candorem animi, mansuetudinem, sinceritatem, ingenii bonitatem, et alia non pauca Dei dona: inde fit, ut vehementer doleam, tam insignem provinciam datam esse in praedam lupis rapacibus. Quod at finet ad quaestiones controversa inter Catholicos de auxiliis divinae gratiae; Summus Pontifex non permittit hoc tempore, ut de illis vel scripta edantur in publicum, vel etiam disputetur in scholis. Et scripta sunt multa valde docte, et perspicue, praesertim a Patre Francisco Suarez, et ab alio quodam Patre Hispano nostrae Societatis, quae ego legi, et testificatus sum Pontifici, nullam in eis contineri qualificationem: non tamen potuit obtineri, ut ederentur in publicum. Idem suadeo Reverendissima D. Vestrae, ut quaestionem de auxiliis gratiae, si quam scripsit; non mittet huc recognoscendam, vel approbandam: quia frustra vivente hoc Pontifice laborabit. His valeat Reverendissima D. Vestra mei memor in sanctis precibus suis: cui ego vicissim precor a Deo prosperitatem temporalem, et felicitatem aeternam. Romae die 7. Junii. 1618.